monumenta.ch > Plinius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 46
{XXVII} Ab hoc maxime auctoritas Indico. ex India venit harundinum spumae adhaerescente limo. cum cernatur, nigrum, at in diluendo mixturam purpurae caeruleique mirabilem reddit. alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans cortinis, et est purpurae spuma. qui adulterant, vero Indico tingunt stercora columbina aut cretam Selinusiam vel anulariam vitro inficiunt. probatur carbone; reddit enim quod sincerum est flammam excellentis purpurae et, dum fumat, odorem maris. ob id quidam e scopulis id colligi putant. pretium Indico #img|denarius.gif|img# XX in libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat siccatque ulcera.